- COTHURNUS
- I.COTHURNUSdiscipulus Prodici; ex triginta tyrannis, a Lacedaemoniis, devictis Athenis, impositis. Quare ita dictus sit, vide Scholia in Aristophamnis Nubes.II.COTHURNUSin Tragoediis usitatus, calceamentum erat quadrangulum, quod utrivis pedi aeque accommodari poterat, adeo suberatum ac crassum, ut eius accessione Heroum magnitudinem aequare quis videretur; cum contra Comici soccô, calceamentô humili, uterentur. Claudian. de Consul. Manlii Theodori, v. 314.---- ---- Alte graditur maiore cothurnô.Fallitur tamen Isidorus, l. 19. c. 34. qui solis Tragoediis id calceamenti genus convenisse contendit; Namque et puellae, quae grandiores videri volebant, et viatores, ut a luto defenderentur, et venatores iis usi: Interim frequentius a Tragicis adhibitum esse, conceditur. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Rosini Antiqq. l. 5. c. 8. et Scaligerum, Poetic. l. 4. c. 13. Hodie Itali Cothurno vocain maiotes perdices rubras, quae κακκαβίζουϚι, h. e. κακκαβί suum saepius iterant, cum aliarum sit τιττιβίζειν. Cuiusmodi ἑτεροφωνίας discrimen in Baeotiis olim Aticisque perdicibus notavit Theophrastus, vide Salmas. ad Solin. p. 150.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.